Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

radicem

Ex 32:19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis:
IV Reg 19:30 Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum.
Iob 15:29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.
Iob 19:28 Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?
Ps 51:7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
Isa 14:30 Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.
Isa 37:31 Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum:
Ier 12:2 Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.
Ezech 17:5 Et tulit de semine terræ, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas: in superficie posuit illud.
Mal 4:1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.
Mt 3:10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Mt 13:6 sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.
Mt 13:21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Mc 4:6 et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.
Mc 4:17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
Lc 3:9 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Rom 11:18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.