Num 16:50
|
Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.
|
Idc 3:30
|
Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israël: et quievit terra octoginta annis.
|
Idc 8:28
|
Humiliatus est autem Madian coram filiis Israël, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon præfuit.
|
II Par 14:1
|
Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.
|
II Par 23:21
|
Lætatusque est omnis populus terræ, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio.
|
Esth 7:10
|
Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.
|
Ps 75:9
|
De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit
|
Isa 14:4
|
sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor; quievit tributum?
|
Isa 24:8
|
cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
|
Ier 14:10
|
Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum.
|
Osee 7:4
|
Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.
|
II Mach 5:25
|
Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati: et tunc feriatis Judæis arma capere suis præcepit.
|