Gen 26:2
|
Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,
|
II Par 25:16
|
Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta, Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
|
Isa 30:7
|
Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.
|
Amos 7:5
|
Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?
|