Num 17:10
|
Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
|
Ezech 2:5
|
si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum.
|
Ezech 2:7
|
Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt.
|
Ezech 3:11
|
et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant.
|