Dan 13:26
|
Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
|
Lc 6:11
|
Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
|
Act 5:24
|
Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.
|
Act 10:17
|
Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad januam.
|
Act 12:18
|
Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
|
Act 17:20
|
nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.
|