Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quarum

Gen 41:4 devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,
Ex 1:15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
Ex 26:37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.
Ex 36:9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum.
Num 3:22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
Num 26:7 Hæ sunt familiæ de stirpe Ruben: quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septingenti triginta.
Num 26:14 Hæ sunt familiæ de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti.
Num 26:18 Istæ sunt familiæ Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti.
Num 26:22 Istæ sunt familiæ Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti.
Num 26:25 Hæ sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti.
Num 26:27 Hæ sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti.
Num 26:33 Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias: quarum ista sunt nomina: Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
Num 26:37 Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim: quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.
Num 27:1 Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
Deut 18:14 Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
Deut 19:1 Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus:
Ios 6:4 Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
Ios 6:13 et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæo usus est: præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
Ios 9:17 Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabua sunt, Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim.
Ios 17:3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solæ filiæ: quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
Ios 21:9 De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates: quarum ista sunt nomina,
Idc 20:31 Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et cæderent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros:
Ruth 1:4 Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,
III Reg 3:17 quarum una ait: Obsecro, mi domine: ego et mulier hæc habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
Iob 6:4 quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.
Sap 11:20 quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
Ier 19:13 Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundæ, omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli, et libaverunt libamina diis alienis.
Ier 32:29 Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
Ier 44:15 Responderunt autem Jeremiæ omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universæ mulieres quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Phatures, dicentes:
Ezech 20:9 Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Ægypti.
II Mach 4:16 quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant.