Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quamdam

III Reg 7:9 Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant: a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium majus.
II Mach 12:13 Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum: cui nomen Casphin.
II Mach 14:46 et stans supra quamdam petram præruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est.
Lc 21:2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.
Lc 23:19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
Act 5:2 et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit.
Act 8:36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua, quid prohibet me baptizari?
Act 16:16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.
Act 27:16 In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
Act 27:26 In insulam autem quamdam oportet nos devenire.