Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

qualis

Ex 9:18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.
Ex 11:6 Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
Num 13:19 considerate terram, qualis sit: et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures:
II Par 30:26 Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat.
Cant 5:9 CHORUS. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos?
Eccli 10:2 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
Eccli 49:16 Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse receptus est a terra:
I Mach 9:27 Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël.
Mt 24:21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
Lc 1:29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
Lc 7:39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est.
Act 26:29 Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico, et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
I Cor 5:1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
I Cor 15:48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes.
Iac 1:24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
Apoc 16:18 Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terræmotus, sic magnus.