Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quadringentis

Gen 11:15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias.
Gen 11:17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias.
Gen 15:13 Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
Gen 23:15 Domine mi, audi me: terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum.
Gen 32:6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
IV Reg 14:13 Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziæ, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem: et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.
II Par 25:23 Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit in Jerusalem: destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.
II Mach 12:33 Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis.
Act 7:6 Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis: