Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quadam

Gen 39:11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:
I Reg 3:2 Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre:
I Reg 14:1 Et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quæ est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.
Tob 2:10 Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, jactasset se juxta parietem, et obdormisset,
Iob 1:13 Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
Iob 2:1 Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus,
Lc 18:2 dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.