Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quæsivi

II Esd 5:18 Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper et annonas ducatus mei non quæsivi: valde enim attenuatus erat populus.
Ps 36:36 et transivi, et ecce non erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
Ps 118:100 Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
Ps 121:9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
Cant 3:1 In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.
Cant 3:1 In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.
Cant 3:2 Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.
Cant 5:6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quæsivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi.
Sap 8:2 Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius.
Eccli 24:11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor.
Eccli 51:18 Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quæsivi sapientiam palam in oratione mea.
Isa 38:10 Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum.
Isa 63:5 Circumspexi, et non erat auxiliator; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
Ezech 22:30 Et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni.