Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quæro

Gen 37:16 At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges.
Io 5:30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
Io 8:50 Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet.
II Cor 12:14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
Gal 1:10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
Phil 4:17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.