Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quærit

I Reg 20:1 Fugit autem David de Najoth, quæ est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam?
I Reg 24:10 dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium, David quærit malum adversum te?
II Reg 16:11 Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quærit animam meam: quanto magis nunc filius Jemini? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini:
I Par 21:3 Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli?
Ps 36:32 Considerat peccator justum, et quærit mortificare eum.
Prov 11:27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis.
Prov 15:14 Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
Prov 17:9 Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
Prov 17:11 Semper jurgia quærit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.
Prov 17:16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
Prov 17:19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.
Prov 18:1 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico, omni tempore erit exprobrabilis.
Prov 18:15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
Eccles 7:29 quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni.
Eccli 27:1 Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari avertit oculum suum.
Eccli 28:3 Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam:
Eccli 32:19 Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.
Eccli 33:26 Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem.
Eccli 33:26 Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem.
Isa 40:20 Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
Ier 38:4 Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hæc: siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed malum.
Mal 2:15 Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere.
Mt 7:8 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
Mt 12:39 Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
Mt 16:4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
Mc 8:12 Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
Lc 11:10 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
Lc 11:29 Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
Lc 15:8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat?
Io 4:23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
Io 7:4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
Io 7:18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
Io 7:18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
I Cor 13:5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,