Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quærentes

Ios 2:22 Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quærentes enim per omnem viam, non repererunt eos.
Ps 9:11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
Ps 34:4 Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
Ps 39:17 Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Sap 13:6 Sed tamen adhuc in his minor est querela; et hi enim fortasse errant, Deum quærentes, et volentes invenire.
Amos 8:12 Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem: circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient.
I Mach 2:29 Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum:
Mt 12:46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei.
Mt 12:47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.
Mt 21:46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
Mc 8:11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
Lc 11:54 insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.
Io 6:24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.
Rom 10:3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
Gal 2:17 Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
I Thess 2:6 nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.