Ex 2:15
|
Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.
|
Idc 18:1
|
In diebus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quærebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
|
I Reg 23:14
|
Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quærebat eum tamen Saul cunctis diebus: et non tradidit eum Deus in manus ejus.
|
II Reg 4:8
|
et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus.
|
Sap 19:16
|
Percussi sunt autem cæcitate, sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat.
|
I Mach 4:5
|
Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit: et quærebat eos in montibus, quoniam dixit: Fugiunt hi a nobis.
|
I Mach 6:3
|
Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam: et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate:
|
I Mach 6:56
|
reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia:
|
I Mach 9:32
|
Et cognovit Bacchides, et quærebat eum occidere.
|
I Mach 11:1
|
Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo.
|
I Mach 12:40
|
timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan.
|
Mt 26:16
|
Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
|
Mc 14:11
|
Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
|
Lc 6:19
|
Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
|
Lc 9:9
|
Et ait Herodes: Joannem ego decollavit: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre eum.
|
Lc 19:3
|
et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.
|
Lc 22:6
|
Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
|
Io 19:12
|
Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
|
Act 13:11
|
Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebræ, et circuiens quærebat qui ei manum daret.
|
Rom 11:7
|
Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt:
|