II Esd 5:18
|
Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper et annonas ducatus mei non quæsivi: valde enim attenuatus erat populus.
|
Ps 36:36
|
et transivi, et ecce non erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
|
Ps 118:100
|
Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
|
Ps 121:9
|
Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
|
Cant 3:1
|
In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.
|
Cant 3:1
|
In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.
|
Cant 3:2
|
Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.
|
Cant 5:6
|
Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quæsivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi.
|
Sap 8:2
|
Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius.
|
Eccli 24:11
|
et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor.
|
Eccli 51:18
|
Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quæsivi sapientiam palam in oratione mea.
|
Isa 38:10
|
Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum.
|
Isa 63:5
|
Circumspexi, et non erat auxiliator; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
|
Ezech 22:30
|
Et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni.
|