Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quærunt

I Reg 25:26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum.
II Reg 14:7 Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit: Trade eum, qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui, quem interfecit, et deleamus hæredem: et quærunt extinguere scintillam meam, quæ relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiæ super terram.
III Reg 19:10 At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.
III Reg 19:14 Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum: quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.
I Esd 8:22 Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui quærunt eum in bonitates: et imperium ejus et fortitudo ejus, et furor super omnes, qui derelinquunt eum.
Ps 39:15 Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam, ut auferant eam; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.
Ps 68:7 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël.
Ps 69:3 Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.
Ps 69:5 Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Ps 70:13 Confundantur et deficiant detrahentes animæ; operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.
Ps 70:24 Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.
Prov 29:10 Viri sanguinem oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.
Sap 6:13 Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
Isa 41:17 Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.
Isa 58:2 Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ, appropinquare Deo volunt.
Ier 2:24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam, omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam.
Ier 11:21 Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris:
Ier 19:9 Et cibabo eos carnibus filiorum suorum, et carnibus filiarum suarum: et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quærunt animas eorum.
Ier 38:16 Juravit ergo rex Sedecias Jeremiæ clam, dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum qui quærunt animam tuam.
II Mach 2:28 Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.
Mc 1:37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te.
Mc 3:32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.
Lc 12:30 hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
Io 7:25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere?
Act 10:19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te.
Rom 2:7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
Rom 11:3 Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.
I Cor 1:22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt:
Phil 2:21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.