Gen 37:16
|
At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges.
|
Io 5:30
|
Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
|
Io 8:50
|
Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet.
|
II Cor 12:14
|
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
|
Gal 1:10
|
Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
|
Phil 4:17
|
Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
|