IV Reg 6:19
|
Dixit autem ad eos Eliseus: Non est hæc via, neque ista est civitas: sequimini me, et ostendam vobis virum quem quæritis. Duxit ergo eos in Samariam:
|
Ps 4:3
|
Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
|
Isa 21:12
|
Dixit custos: Venit mane et nox; si quæritis, quærite; convertimini, venite.
|
Isa 51:1
|
Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis.
|
Mal 3:1
|
Ecce ego mittam angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.
|
Mt 28:5
|
Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
|
Mc 16:6
|
Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
|
Lc 24:5
|
Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis?
|
Io 1:38
|
Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?
|
Io 5:44
|
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?
|
Io 6:26
|
Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
|
Io 7:20
|
Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?
|
Io 8:37
|
Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
|
Io 8:40
|
Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.
|
Io 16:19
|
Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.
|
Io 18:4
|
Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?
|
Io 18:7
|
Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum.
|
Io 18:8
|
Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire.
|
Act 10:21
|
Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis?
|
Act 19:39
|
Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
|
II Cor 13:3
|
An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis?
|