I Reg 27:1
|
Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël? Fugiam ergo manus ejus.
|
I Reg 27:4
|
Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.
|
IV Reg 2:16
|
dixeruntque illi: Ecce, cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire, et quærere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere.
|
II Par 18:7
|
Et ait rex Israël ad Josaphat: Est vir unus, a quo possumus quærere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat: Ne loquaris rex hoc modo.
|
II Par 34:3
|
Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.
|
Eccles 1:13
|
et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
|
Eccles 7:1
|
Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
|
Eccli 7:4
|
Noli quærere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris.
|
Eccli 7:6
|
Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua.
|
Ier 45:5
|
et tu quæris tibi grandia? Noli quærere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris.
|
Ezech 39:14
|
Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam: post menses autem septem quærere incipient.
|
Amos 5:5
|
Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
|
Mt 18:12
|
Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit?
|
Lc 12:29
|
Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:
|
Lc 19:10
|
Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
|
Lc 22:23
|
Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
|
Act 17:27
|
quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
|
I Cor 7:27
|
Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem.
|
I Cor 7:27
|
Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem.
|