Ex 37:16
|
Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
|
III Reg 7:49
|
et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, ex auro puro: et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas: et forcipes aureos,
|
I Tim 1:5
|
Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
|
II Tim 2:22
|
Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
|