Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

purissimo

Ex 25:24 Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum,
Ex 25:29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
Ex 25:36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
Ex 25:38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
Ex 28:14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.
Ex 28:22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,
Ex 28:36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.
Ex 30:3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,
Ex 37:1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Ex 37:22 Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
Ex 37:26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
Ex 39:15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo:
Ex 39:23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum:
Ex 39:29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
Num 19:9 Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est.
Num 28:5 decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
III Reg 6:20 Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro.
III Reg 6:21 Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
III Reg 7:50 et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo: et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant.
III Reg 10:16 Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo, sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.
III Reg 10:21 Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis,
I Par 28:17 Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
II Par 4:20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo:
II Par 4:22 Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini.
II Par 9:20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.