Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

purificationem

Lev 14:49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum:
II Mach 1:18 Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia.
II Mach 2:16 Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies.
II Mach 10:5 Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu.
Io 2:6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.