Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pupillum

Deut 24:19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
Iob 6:27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
Iob 29:12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.
Iob 31:21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem,
Ps 145:9 Dominus custodit advenas; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
Ier 22:3 Hæc dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
Ezech 22:7 Patrem et matrem contumeliis affecerunt: in te advenam calumniati sunt in medio tui: pupillum et viduam contristaverunt apud te.
Zach 7:10 Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.