Ex 22:22
|
Viduæ et pupillo non nocebitis.
|
Deut 10:18
|
Facit judicium pupillo et viduæ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
|
Deut 24:20
|
Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ.
|
Deut 26:12
|
Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitæ, et advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas, et saturentur:
|
Deut 26:13
|
loquerisque in conspectu Domini Deo tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, et pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi: non præterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui.
|
Ps 9:39
|
judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
|
Ps 81:3
|
Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.
|
Isa 1:17
|
discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.
|
Ier 7:6
|
advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis:
|