III Reg 20:38
|
Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos.
|
II Esd 4:2
|
et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?
|
Iob 7:5
|
Induta est caro mea putredine; et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
|
Cant 3:6
|
CHORUS. Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?
|
Mich 1:10
|
In Geth nolite annuntiare; lacrimis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite.
|