I Reg 2:8
|
Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem.
|
I Reg 4:12
|
Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.
|
II Reg 1:2
|
In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
|
III Reg 16:2
|
Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israël, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israël, ut me irritares in peccatis eorum:
|
Iob 7:21
|
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quæsieris, non subsistam.
|
Iob 14:8
|
Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
|
Iob 20:11
|
Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient.
|
Iob 21:26
|
et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
|
Iob 39:14
|
Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea?
|
Iob 40:8
|
Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
|
Ps 43:25
|
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster.
|
Isa 26:19
|
Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
|
Isa 47:1
|
Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
|
Isa 52:2
|
Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem! Solve vincula colli tui, captiva filia Sion;
|
Lam 3:29
|
JOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
|
Bar 6:16
|
Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium.
|
Ezech 24:7
|
Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum: et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.
|
Dan 12:2
|
Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
|
Mich 1:10
|
In Geth nolite annuntiare; lacrimis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite.
|
Act 13:51
|
At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
|