Gen 26:7
|
Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
|
Gen 41:7
|
devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,
|
Gen 41:24
|
quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.
|
Iudith 10:4
|
Cui etiam Dominus contulit splendorem: quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat: et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
|
Iudith 10:7
|
Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus.
|
Iudith 10:14
|
Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis.
|
Esth 1:11
|
ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.
|
Iob 18:13
|
Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors.
|
Ps 77:61
|
Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.
|
Prov 6:25
|
Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
|
Ier 49:19
|
Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
|
Ier 50:44
|
Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
|
Ezech 27:11
|
Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pigmæi, qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum: ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
|
Ezech 28:7
|
idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium, et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ, et polluent decorem tuum.
|
Osee 10:11
|
Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas; confringet sibi sulcos Jacob.
|