Deut 2:16
|
Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,
|
Idc 20:44
|
Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores.
|
Idc 20:46
|
Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis, essent viginti quinque millia pugnatores ad bella promptissimi.
|
II Reg 15:18
|
et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethæi, pugnatores validi, sexcenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth pedites, præcedebant regem.
|
I Par 12:1
|
Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores,
|
I Par 12:8
|
Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus:
|