Ex 17:9
|
Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
|
Idc 1:3
|
Et ait Judas Simeoni fratri suo: Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananæum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon.
|
Idc 9:38
|
Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: Quis est Abimelech ut serviamus ei? nonne hic populus est, quem despiciebas? egredere, et pugna contra eum.
|
Idc 11:6
|
dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon.
|
I Reg 14:23
|
Et salvavit Dominus in die illa Israël: pugna autem pervenit usque ad Bethaven.
|
II Par 18:34
|
Et finita est pugna in die illo: porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.
|
II Par 20:15
|
et ait: Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu, rex Josaphat: hæc dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem: non est enim vestra pugna, sed Dei.
|
I Mach 7:28
|
dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.
|
I Mach 13:9
|
pugna prælium nostrum: et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus.
|
II Mach 10:29
|
Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judæis præstantes:
|
II Mach 12:11
|
Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos.
|