Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

puellam

Gen 24:57 Et dixerunt: Vocemus puellam, et quæramus ipsius voluntatem.
Gen 34:4 Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
Gen 34:12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem.
Gen 34:19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
Lev 21:14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:
Deut 22:23 Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,
Deut 22:25 Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus:
Deut 22:28 Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit:
IV Reg 5:2 Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam, quæ erat in obsequio uxoris Naaman,
Tob 3:9 Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium, aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.
Ioël 3:3 Et super populum meum miserunt sortem; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.
Amos 2:7 Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
Mc 7:30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
Act 16:16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.