Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

puella

Gen 24:14 Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.
Gen 24:16 puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur.
Gen 24:28 Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat.
Gen 24:55 Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur.
Ex 2:8 Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.
Lev 22:13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
Deut 22:20 Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,
Deut 22:24 educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui.
Deut 22:26 puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.
Deut 22:26 puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.
Ruth 2:5 Dixitque Booz juveni, qui messoribus præerat: Cujus est hæc puella?
Ruth 4:12 fiatque domus tua, sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.
III Reg 1:4 Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam.
IV Reg 5:4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israël.
Iudith 12:12 Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.
Mt 9:24 Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
Mt 9:25 Et cum ejecta esset turba, intravit: et tenuit manum ejus, et surrexit puella.
Mc 5:39 Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.
Mc 5:40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
Mc 5:42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
Mc 6:28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
Lc 8:52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit.
Act 12:13 Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode.