Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

prunas

Iob 41:12 Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
Prov 6:28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus?
Prov 25:22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
Prov 26:21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.
Isa 54:16 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
Ezech 24:11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.
Io 18:18 Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
Io 21:9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.