Prov 27:19
|
Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
|
Eccli 9:21
|
Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.
|
Mt 11:25
|
In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
|
Lc 10:21
|
In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.
|
I Cor 10:15
|
ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
|