III Reg 4:29
|
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.
|
I Par 22:12
|
Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui.
|
Iob 26:3
|
Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
|
Iob 32:11
|
Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus:
|
Ps 48:4
|
Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
|
Ps 104:22
|
ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
|
Prov 2:2
|
ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
|
Prov 4:1
|
Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
|
Prov 4:5
|
Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
|
Prov 4:7
|
Principium sapientiæ, posside sapientiam; et in omni possessione tua acquire prudentiam.
|
Prov 7:4
|
Dic sapientiæ: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam:
|
Prov 16:16
|
Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
|
Eccles 1:17
|
Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:
|
Sap 8:7
|
Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
|
Bar 3:9
|
Audi, Israël, mandata vitæ: auribus percipe, ut scias prudentiam.
|
Bar 3:23
|
Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.
|
Abd 1:8
|
Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau?
|
Lc 1:17
|
et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
|
I Cor 1:19
|
Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
|
Eph 3:4
|
prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:
|
Tit 2:4
|
ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
|