Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

prudentia

Deut 32:28 Gens absque consilio est, et sine prudentia.
Iob 12:12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
Iob 26:12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.
Prov 2:6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
Prov 2:11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te;
Prov 3:13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
Prov 3:19 Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cælos prudentia.
Prov 8:1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?
Prov 8:14 Meum est consilium et æquitas; mea est prudentia, mea est fortitudo.
Prov 9:10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
Prov 10:23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.
Prov 14:29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
Prov 21:30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Prov 24:3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
Prov 28:16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
Eccli 19:19 Et non est sapientia nequitiæ disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia.
Eccli 44:3 Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua præditi, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum:
Eccli 47:28 et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo:
Ier 10:12 Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:
Ier 51:15 Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.
Bar 3:14 Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.
Bar 3:32 sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore: et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
Ezech 28:4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis:
Dan 5:12 quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
Abd 1:7 Usque ad terminum emiserunt te: omnes viri fœderis tui illuserunt tibi: invaluerunt adversum te viri pacis tuæ, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te; non est prudentia in eo.
Lc 2:47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
Rom 8:6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:
Rom 8:6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:
Eph 1:8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: