Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

prudentiæ

Ex 28:3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Prov 1:3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam erudtionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem:
Prov 2:3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ;
Prov 3:5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
Prov 5:1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
Prov 9:6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
Prov 14:7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
Prov 18:2 Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
Prov 19:8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
Prov 23:4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ ponde modum.
Eccli 1:4 Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo.
Eccli 1:24 Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat.
Eccli 44:4 et imperantes in præsenti populo, et virtute prudentiæ populis sanctissima verba:
Isa 40:14 Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?
Bar 3:23 Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.