Ex 23:8
|
Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.
|
Isa 5:21
|
Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
|
Ezech 27:9
|
Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ: omnes naves maris, et nautæ earum, fuerunt in populo negotiationis tuæ.
|
Mt 10:16
|
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
|
Mt 25:2
|
Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes:
|
Mt 25:4
|
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
|
Mt 25:9
|
Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
|
Rom 12:16
|
idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
|
I Cor 4:10
|
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.
|
Tit 2:2
|
senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
|
Tit 2:5
|
prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
|
I Petr 4:7
|
Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
|