Num 16:28
|
Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim:
|
II Par 31:2
|
Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.
|
Iudith 9:12
|
Fac Domine ut gladio proprio ejus superbia amputetur:
|
Iob 19:16
|
Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum.
|
Rom 8:32
|
Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?
|
Tit 3:11
|
sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
|