Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

propinquum

Num 35:24 et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata:
Deut 15:3 A peregrino et advena exiges: civem et propinquum repetendi non habebis potestatem.
Ruth 3:12 Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.
Ruth 4:1 Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.
Ruth 4:3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noëmi, quæ reversa est de regione Moabitide: