Concordantiae
Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)
propinqui
Ruth 4:5 | Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hæreditate sua. |
Iob 19:14 | Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. |
Ezech 11:15 | Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem. |