Deut 13:1
|
Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum,
|
III Reg 13:25
|
Et ecce, viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt et divulgaverunt in civitate, in qua prophetes ille senex habitabat.
|
III Reg 13:29
|
Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophetæ senis ut plangeret eum.
|
IV Reg 9:1
|
Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad.
|
II Par 18:6
|
Dixitque Josaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus?
|
II Par 32:20
|
Oraverunt igitur Ezechias rex, et Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque in cælum.
|
Ezech 33:33
|
Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.
|
Amos 7:13
|
Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est.
|