Gen 40:10
|
in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere:
|
Gen 40:12
|
Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt:
|
Ps 79:12
|
Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.
|
Isa 16:8
|
Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare.
|
Ier 5:10
|
Ascendite muros ejus, et dissipate, consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.
|
Ezech 17:6
|
Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, et radices ejus sub illa erant: facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines.
|
Nah 2:2
|
Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
|