Eccli 29:26
|
Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium.
|
Act 1:4
|
Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:
|
Act 13:23
|
Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,
|
Gal 3:17
|
Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
|
Gal 3:29
|
Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.
|
I Tim 4:8
|
Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
|
II Tim 1:1
|
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu,
|
Heb 10:36
|
Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
|
II Petr 3:9
|
Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
|