Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

promissa

Idc 11:10 Qui responderunt ei: Dominus, qui hæc audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.
Esth 14:9 volunt tua mutare promissa, et delere hæreditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,
Prov 25:14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.
Eccles 5:4 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
I Mach 10:15 Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Jonathæ: et narraverunt ei prælia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt:
Rom 9:4 qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
Gal 3:21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
II Petr 1:4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
II Petr 3:13 Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.