Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

promisit

Num 10:29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.
Num 30:3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
Deut 10:9 Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
Ios 14:12 Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi.
Ios 23:15 Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,
Iudith 13:18 et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israël: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte.
I Mach 10:15 Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Jonathæ: et narraverunt ei prælia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt:
I Mach 11:28 Et postulavit Jonathas a rege ut immunem faceret Judæam, et tres toparchias, et Samariam et confines ejus: et promisit ei talenta trecenta.
II Mach 2:18 sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub cælo in locum sanctum.
II Mach 4:45 Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi.
II Mach 7:26 Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasurum se filio suo.
Rom 4:21 plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.
Tit 1:2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: