Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

promiserat

Gen 21:1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est.
Num 30:8 quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.
Num 30:12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.
Num 30:15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit.
Ios 21:43 Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
IV Reg 8:19 Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus.
II Par 21:7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore.
II Mach 8:36 Et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Jerosolymorum, prædicabat nunc protectorem Deum habere Judæos, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.
Rom 1:2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
Gal 3:19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.