III Reg 8:57
|
Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens.
|
III Reg 21:4
|
Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
|
Iob 15:33
|
Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.
|
Ier 14:19
|
Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio.
|
Lam 5:22
|
Sed projiciens repulisti nos: iratus es contra nos vehementer.
|