III Reg 9:7
|
auferam Israël de superficie terræ, quam dedi eis: et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo, eritque Israël in proverbium, et in fabulam cunctis populis.
|
IV Reg 23:27
|
Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israël: et projiciam civitatem hanc, quam elegi Jerusalem, et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi.
|
II Par 7:20
|
evellam vos de terra mea, quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.
|
Ier 7:15
|
et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.
|
Ier 10:18
|
quia hæc dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur.
|
Ier 23:33
|
Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis onus: projiciam quippe vos, dicit Dominus.
|
Ier 33:26
|
equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.
|
Ezech 29:5
|
Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terræ cades; non colligeris, neque congregaberis: bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum.
|
Ezech 32:4
|
Et projiciam te in terram; super faciem agri abjiciam te: et habitare faciam super te omnia volatilia cæli, et saturabo de te bestias universæ terræ.
|
Nah 3:6
|
Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum.
|
Mal 2:3
|
Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum.
|