Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

profundum

Ex 14:25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
Ex 15:5 Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis.
II Esd 9:11 Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.
Iob 41:22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
Ps 64:8 qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes,
Ps 67:23 Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris;
Ps 68:16 Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
Prov 18:3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
Eccli 1:2 Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est?
Eccli 23:28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes.
Eccli 24:8 Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi.
Isa 7:11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.
Isa 14:15 Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.
Isa 31:6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israël.
Isa 51:10 Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
Ezech 23:32 Hæc dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.
Osee 5:2 Et victimas declinastis in profundum; et ego eruditor omnium eorum.
Ion 2:4 Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
Mich 7:19 Revertetur, et miserebitur nostri; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
Mt 18:6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
Rom 8:39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.
Eph 3:18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: